AnnibalCaro


DE HANNIBALE CARO (1507-1566)


(Tratto da "VOX LATINA" del 17 febbraio 2007)

 

Die sexto mensis Iunii a. 1507 parvo in oppido 'Civitas Nova' (It. 'Civitanova') appellato, quod tunc ad territorium cui nomen fuit 'Marca Anconitana' pertinebat, a Ioanne Baptista, medicamentario negotiatoreque, et a Celantia Centofiorini natus est Hannibal Caro, vir litteris Italicis doctus ac peritissimus. Cui magister fuit Radulfus Iracinto, humaniorum litterarum studiosus et quorundam carminum auctor, quae codex quidam anno 1524 Anconae exaratus complectitur; quae inter carmina est epigramma ab Hannibale Caro, adulescentulo sedecim septendecimve annorum, in Radulfi laudem compositum hoc:

«Pyeridum quisquis modulos audire sororum:
Labraque castalia tingere pergit aqua
Hunc legat: inspirat Phoebus quem numine quemque
Aonio lavit pulcra Thalia lacu.
Namque hic Altisono Paridis tonat ore tribunal
Et canit aurati tempora prisca senis
Mantua Vergilio foelix, Verona Catullo;
Obstrepit Euganeo Livius ipse solo,
Corduba Lucanum, Nasonem Sulmo loquuntur
Vatibus exultat Bilbilis alta suis;
Frigidus in Satyris multum praepollet Aquinas
Nec silet hunc Therami Martia turba virum».

Anno 1525 Hannibal Florentiam se contulit et hac in urbe, quae iam inde a primis saeculi XV decenniis centrum erat litterarum renovatarum, studia Graecae, Latinae, Italicae linguarum altius colere perrexit. Sicut multis viris doctis mos fuit, Hannibal quoque nonnullos primores est secutus, idcircoque ab anno 1543 secretarius fieri voluit Petri Aloisii Farnese, quem pater Alexander idemque pontifex Paulus III (1534-1549) in potestate urbium Parmae et Placentiae collocaverat. Quo in munere explendo multa itinera fecit Caro etiam in aulam Caroli V. Anno 1543 comoediam Italice scripsit c. t. 'De hominibus pannosis', cuius tamen operis, auctore vivente, nulla exhibitio facta est. Postquam aliqui nobiles Petrum Aloisium trucidaverant, Pauli III secretarius factus est Hannibal, qui illius pontificis favore adeo fructus est, ut maiore tranquillitate studia litterarum colere potuerit. Quadam in domo, quam aedificandam prope Tusculum curaverat super fundamenta- hoc ille fortasse non inepte dictitabat- amplioris domus, quae Luculli fuerat, postremos vitae annos Caro degit et in translationem incubuit Aeneidos Vergilianae, quam versibus reddidit hendecasyllabys Italicis adeo facundis canorisque, ut ipsam versionem plerique viri docti maximis laudibus dignam putaverint ac putent. Sed minime fideliter Vergilii poema in linguam Italicam vertit Hannibal, sicut exemplo patebit hoc (quod ex Aeneidos libro sexto, vv. 56-62, depromptum est):

«Phoebe, gravis Troiae semper miserate labores,
Dardana qui Paridis direxti tela manusque
corpus in Aeacidae, magnas obeuntia terras
tot maria intravi duce te penitusque repostas
Massylum gentis praetentaque Syrtibus arva,
iam tandem Italiae fugientis prendimus ora;»
quos versus Hannibal reddidit ita:
«Febo, la cui pietà mai sempre a Troia
fu propizia e benigna, onde di Pari
già reggesti la man, drizzasti il telo
contro al corpo d'Achille; io, dal tuo lume
scorto fin qui, tanto di mare ho corso,
tante terre ho girate, a tanti rischi
mi son esposto:
insino a le remote
massìle genti, insin dentro a le Sirti
son penetrato;
ed or, per tua mercede,
di questa fuggitiva Italia il lito
ecco ho già tocco, e ci son giunto al fine».

Pulchra versio, haud dubie, sed parum textui Latino fidelis; praeterea quaedam verba Italica non iam sunt in usu: verbum e. g. quod est 'telo', complures Italorum, ne dicam eorum 99%, nihil aliud hac aetate nostra esse putant nisi ‘lintei partem aliquam’. Nec minus laudanda est translatio Italica fabulae ab Longo Sophista compositae 'De Daphnis et Chloes amoribus pastoralibus'. Multas epistulas (amplius octingentas) Hannibal scripsit, quae sermone Italico splendent politissimo.
Die 16 Nov. a. 1566 prope Tusculum vir ille mortuus est eiusque ossa in ecclesia Romana 'Sancti Laurentii in Damaso' nunc iacent. In Hannibalis sepulchro legitur inscriptio haec:

D. O. M.

HANNIBALI CARO

EQVITI HIEROSOLYMITANO
OMNIS LIBERALIS DOCTRINAE
POETICAE IN PRIMIS ORATORIAEQVE
FACVLTATIS PRAESTANTIA EXCELLENTI

PETRO ALOYSIO PARMENSIVM DVCI ET ALEXANDRO CARDINALI FARNESIIS

OB SPECTATAM IN CONSILIIS DANDIS
EPISTOLISQVE SCRIBENDIS

FIDEM ATQVE PRVDENTIAM
SVIS VERO ALIISQVE OMNIBVS

OB SINGVLAREM PROBITATEM AC BENEFICENTIAM

CARISSIMO

VIX. ANN. LIX. MENS. V. DIES XII.

Cuidam parieti domus, in qua natus erat, adfixa est haec inscriptio:

HANNIBALIS CARI
DOMVS HAEC
QVO SOSPITE PALLAS
ET MVSAE ET CHARITES
INCOLVERE DEAE.


Victorius Ciarrocchi

[Torna indietro]


© Centro Studi Cariani - Civitanova Marche (MC) - Italia - Tutti i diritti riservati